

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 39
Non resistere.Justitia legis rudes instruit in initio justitiae, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quae ducit homines ad regnum) est non resistere malo:Non resistere:ut ipse idem:Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde[Matth. 11.]. Et David:Si reddidi retribuentibus mihi mala[Psal. 7.]. Jerem.Et maxillam dedi percutienti[Thren. 3.]. Ecce idem Dominus legis et Evangelii.Praebe illi.Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis?Alteram.[CHRYSOST.]Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causae appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.